- ICONICUM Simulacrum
- ICONICUM Simulacrumapud Suet. Calig. c. 22. Templum etiam Numini suo proprium ---------- instituit. In Templo simulacrum stabat aureum iconicum: ex Graeco ἐικονικὸν, quid proprie sit, ex Plin. discimus l. 34. c. 4. Effigies hominum non solebant exprimi, nisi aliquâ illustri causâ perpetuitatem merentium, primo sacrorum certaminum victoriâ, maximaeque Olympiae: ubi omnium, qui vicissent, statu???s dicari mos erat. Eorum vero, qui ter ibi superavissent, ex membris ipsorum similitudine expressâ, quas Iconicas vocant. Statua viz. ex membris alicuius similitudine expressa. Cuiusmodi proin statuae ut exactislime fierent, ad magnitudinem corporis τοῦ τρισολυμπιονίκου, Hellanodicae curabant.Vide Lucian. περὶ Ε᾿ρόνων. Hinc Plato in Phaedro, p. 235. ὑπιοχνοῦμαι, χρυσῆν ἐικόνα ἰσομέτρητον εἰς Δελφοῦς ἀναθήσειν. Cuius ritus inprimis Cretenses instauratores fuisse Paus. Eliacis auctor. est. Plerumque veroaeneae erant, ut palam est ex hisce Aristides κατὰ τῶ ἐξορχουμ. οἷον τὸν Δωρίέα τὸν Ρ῾όδιον, καὶ Γλαῦκον τὸν Καρύςτιον, καὶ Μίλωνα δὴ καὶ Πολυδάμαντα, καὶ παντας ὧν ἐικόνες χαλκαῖ, ubi per illos omnes, quorum tcones oeneoe, intelligit, quotquot inter athletas fuêre celeberrimi etc. Vide in hanc rem plura, apud C. Paschal. Coron. l. 6. c. 8. ubi de Hieronicis Olympiis, et statuis illorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.